utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450324

Charter Number: 05450324
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1244 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Dionisia de Kersinton relicta Ricardi le Blund de Kersinton concessi divisi et quietum clamavi domino Petro de Esserugge et heredibus suis vel suis assignatis pro me et heredibus meis vel meis assignatis totum ius meum quod habui vel habere potui tam ratione dotis quam ratione maritagii de octo acris terre arabilis et duabus acris prati in territorio de Kersinton libere et quiete prout continetur in carta quam dictus Ricardus le Blund fecit Henrico de Lesseburne de predictis octo acris terre arrabilis et duabus acris prati ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis pro me amodo in dictis terra et prato aliquod ius exigere possimus Pro hac autem concessione et quieta clamatione dedit michi predictus Petrus de Esserugge x s sterlingorum Ut autem hec omnia prescripta firma et stabilia permaneant ego Dionisia presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Parys Willelmo filio Petri de Kersinton Petro de Wyvelcote Nicholao de Somerford Petro Punchard Johanne portario de Eynesham Radulpho Frankelano de Erdynton Willelmo Frankelano de Erdyinton Willelmo vicario de Kersinton et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter