utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450325

Charter Number: 05450325
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1243 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Juliana filia Willelmi de Sancto Audoeno in propria potestate et ligia viduitate me remisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum Petro de Esserugge et heredibus suis vel suis assignatis totum ius quod habui vel aliquo casu habere potui in terram quam Willelmus pater meus quondam habuit in villa de Karsinton ita quod nec ego vel heredes mei vel aliquis pro nobis aliquid de predicta terra aliquo jure possimus exigere In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Nicholao de Hanrede domino Johanne de la Penne domino Henrico de Acton domino Willelmo de Sutton Willelmo filio Petri Philippo Pady Petro Punchard Willelmo de Mildecumbe et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter