Charter Document - 05450326
Charter Number: 05450326
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1243 - 1286
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1243 - 1286
Date Type: Assigned

Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Nicholaus de Somerford divisi et quietam clamavi totam conventionem que fuit inter Robertum Bagot et me tam de terra dicti Roberti quam de molendino in villa de Kersinton cum omnibus pertinentiis Petro de Esserugge et heredibus suis vel suis assignatis ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per me vel pro me in dictis terra et molendino cum pertinentiis aliquod ius exigere possumus Si autem ita contigerit quod aliquis occasione conventionis facte inter me et ipsum aliquid versus dictum Petrum vel heredes suos vel suos assignatos clamaverit ego Nicholaus de Somerford et heredes mei dictam quietam clamationem dicto Petro de Esserugge et heredibus suis vel suis assignatis tenemur waratizare et defendere contra omnes homines et feminas In cuius rei testimonium ego Nicholaus de Somerford istud presens scriptum sigilli mei impressione corroboravi Hiis testibus domino Willelmo de Parys Philippo Pady Willelmo de Sancto Audoeno Willelmo filio Petri de Kersinton Johanne portario de Eynesham Radulpho Frankelano de Erdynton Wilellmo Frankelano de Erdynton Willelmo Edmund de Somerford et aliis