utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450338

Charter Number: 05450338
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Symon Balehorn de Oxonia concessi dedi dimisi et liberavi deo et beate Marie et ecclesie beati Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et servituris inperpetuum totam terram illam quam cepi habui et tenui in feodo de Radulpho de Wotton in campo de Kersinton scilicet medietatem duarum acrarum terre arabilis que se extendunt in Battemor et medietatem unius virge que iacet inter predictas duas acras et inter acram que vocatur Hydacre et medietatem unius capicii quod se extendit in Battemor in longitudine et medietatem prati quod vocatur Boleham cum pertinentiis suis habendam et tenendam dictis sanctimonialibus de me et heredibus meis libere quiete et integre inperpetuum reddendo indo annuatim pro me et heredibus meis domino feodi i d ad festum sancti Michaelis pro omni servitio et exactione prout carta mea quam habui de Radulpho de Wotton testatur Et ego Symon Balehorn et heredes mei warantizabimus predictam terram cum omnibus pertinentiis suis predictis sanctimonialibus de Godestowe vel cuicumque assignare voluerint contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione donatione dimissione liberatione et warantizatione dederunt michi predicte sanctimoniales l s sterlingorum in gersumma Et ut hec predicta rata et inconcussa inperpetuum permaneant hanc presentem cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus domino Rogero de Wyththam Ricardo Mace de Brackele Petro de Kersinton Philippo molendinario de Oxon Petro filio Turaldi Henrico Symone Symone Whiting Lamberto corduanario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter