utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450341

Charter Number: 05450341
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes qui sunt et qui futuri sunt quod ego Thomas de Chimilly concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Wotton pro homagio et servitio suo tres virgatas terre in Kersinton cum mesuagiis et croftis et aliis omnibus ad eas retinentibus scilicet illas tres virgatas quas Seman tenuit in eadem villa de Kersinton et preterea mesuagium cum crofta quod Edwinus Ungh tenuit et croftam similiter que est ante portam predicti Roberti in eadem villa tenendas et habendas ei et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad eas pertinentibus per servitium v s sterlingorum ad duos terminos sicut carta Juliane de Rampan que dedit et concessit ei predictas terras proportat salvo tamen servitio regis quantum pertinet ad alias tres virgatas in eadem villa de eodem feodo Et ut hec mea confirmatio firma semper et stabilis permaneat scriptum istud sigilli mei appositione duxi roborandum Hiis testibus Amisio de Wodestoke Rogero filio Radulphi Godefrido de Wotton Johanne et Jordano filiis eiusdem Godofridi Bartholomeo clerico Symone de Merton et Roberto fratre eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter