utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450342

Charter Number: 05450342
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus filius Ricardi et Juliana uxor mea consentiente Petro filio nostro et herede concessimus et dedimus Sibille de Sauceto et heredibus suis duas cotlandas terre nostre cum omnibus ad easdem cotlandas pertinentibus in Kersintona illam scilicet cotlandam quam Sewinus Cobbe tenuit et illam cotlandam quam Edwinus Belle tenuit tenendas de nobis et de heredibus nostris pro una libra piperis reddendo inde nobis et heredibus nostris per annum pro omnibus servitiis termino scilicet natalis domini preter terram de Heito quam retinuimus in dominio nostro et contra illam terram de Heito prenominatam excambiamivus predicte Sibille et heredibus suis post illam duas acras prati cum earum pertinentiis in Farnhulle Et pro hac concessione et donatione predicta Sibilla dedit michi predicto Willelmo et Juliane uxori mee xx s sterlingorum et Petro filio nostro et heredi xii d Quare volumus et precimimus quod predicta Sibilla et heredes eius teneant predictas duas cotlandas cum omnibus pertinentiis suis et predictas duas acras prati cum omnibus pertinentiis suis per predictum servitium ita bene et in pace libere et quiete et honorifice sicut Willelmus de Rampan umquam illas tenuit liberius vel quietius et nos post illum ex eius donatione et concessione in libero matrimonio cum predicta Juliana filia sua Hiis testibus Jordano de Glimton Willelmo filio eius Roberto de Wotton Johanne filio Stephani Waltero de Cumton Henrico Banastr Rogero filio de Glimton Radulpho Kesnel Rogero de Bereford Thoma Basset Ricardo monacho Stephano de Chilleham Radulpho de Slere Elya nouo milite Radulpho filio Roberti de Wotton Radulpho de Egle Willelmo Blundo Willelmo piscatore Willelmo de Cumba Ace de Wenrich Waltero molendinario Bladen Asket de Kersinton Willelmo filio eius Hugone Rulfo Waltero filio Esgar Ernaldo Ultra Aquam Roberto fratre eius Pagano clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter