utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450347

Charter Number: 05450347
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Willelmi filii Ricardi de Kersinton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Radulpho filio Roberti de Witton totam croftam quam Ernaldus filius Sewardi tenuit que extendit in Neucrofte juxta croftam Johannis de Appelford quam Galfridus Bras tenuit et illam viam que jacet inter domum Radulphi Cropri et domum Johannis de Appelford quam Galfridus Bras tenuit in augmento duarum acrarum et unius virge que se extendunt versus Battemore videlicet proximas iuxta illas que vocatur Hydacre et Chenosce que extendit in longum juxta Battemore ad capud duarum acrarum predictarum et pratum de Boleham habendam et tenendam eidem Radulpho et heredibus suis inperpetuum de me et heredibus meis libere et quiete et plenarie in omnibus libertatitubus et liberis consuetudinibus et omnibus que ad me vel ad heredes meos pertinent reddendo michi et heredibus meis annuatim in die pasche in curia de Kersinton pro omni servitio et exactione et consuetudinibus et demandis pro terris omnibus predictis unum par cirotecarum novarum vel i d utrum idem Radulphus et heredes sui voluerint Ego autem Petrus et heredes mei dicto Radulpho et heredibus suis dictas terras et tenementa cum omnibus pertinentiis suis sicut predictum est contra omnes homines et feminas warantizabimus inperpetuum Et ut hec mea donatio stabilis et inconcussa permaneat eam sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus Hugone de Withul Gileberto de Hyda Johanne Wotton Rogero filio Radulfi Willelmo de Berton Willelmo Albo de Kersinton Waltero Anglico Ada capellano qui scripsit hanc cartam et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter