utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450348

Charter Number: 05450348
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1232 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus presens scriptum visuris vel audituris Alexander de Suereford thesaurarius sancti Pauli Lond salutem in domino Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Johanni de Wotton filio et heredi Radulphi de Wotton consanguineo meo et Juliane filie Willelmi de Sancto Audoeno uxori prefati Johannis totam terram meam de Kersinton cum omnibus pertinentiis suis quam ibidem habui et tenui de dono et concessione predicti Radulphi et similiter omnes terras et omnia tenementa que habui et tenui in eadem villa de perquisito meo sicut in cartis illorum de quibus terras et tenementa illa habui quas predictis Johanni et Juliane liberavi plenius continetur habenda et tenenda eisdem Johanni et Juliane et heredibus eorum de me et heredibus meis sive assignatis quibuscumque libere quiete integre et plenarie inperpetuum reddendo inde singulis annis michi et heredibus meis sive assignatis meis quibuscumque apud London in domo mea unum spervarium sorum ad festum beati Petri ad vincula pro omni servitio et exactione et faciendo inde servitia dominis feodorum et tenementorum ipsorum que terre ille facere debent et consueverunt pro me et heredibus meis sive assignatis meis inperpetuum Et ego et heredes mei sive assignati mei warantizabimus eisdam Johannis et Juliane et heredibus eorum omnes predictas terras et tenementa cum omnibus pertinentiis suis per predictum servitium unius spervarii sori per annum sicut predictum est contra omnes gentes inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio huius carte mee confirmatio et warantizatio perpetue firmitatis robur optineant presens scriptum sigilli mei munimine duxi roborandum Hiis testibus domino Willelmo de Haverhull canonico Sancti Pauli London Ricardo persona de Haneberewe Johanne de Aula Andrea Caperun Roberto Turnur Willelmo filio Petri Johanne filio Amisii de Kersinton Radulpho filio clerici Hugone Brune de Haneberewe Rogero de Haverhull Petro de Haverhull Willelmo persona de Wikewan Ricardo de Hereford clerico Willelmo de Alneto Willelmo de Pres Waltero marescallo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter