utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450356

Charter Number: 05450356
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciatis presentes et futuri quod ego Ricardus de Botele dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de la Hide et Matilde uxori sue unum mesuagium in villa de Kersinton cum dimidia virgata terre eidem mesuagio adiacente illud videlicet que idem Thomas antea de me tenuit tenenda et habenda de me et heredibus meis sibi et Matilde uxori sue omnibus diebus vite eorum libere et quiete et pacifice Quod si predictus Thomas primoriatur teneat predicta Matilda vel eius assignati predictum tenementum ad totum tempus vite sue Similiter si predicta Matilda premoriatur teneat predictus Thomas vel eius assignati predictum tenementum ad totum tempus vite sue Et bene poterunt predicti Thome et Matilde predictum tenementum dare vel vendere cuicumque voluerint exceptis domibus religiosis et judaismo ita tum quod ad finem vite illorum totum prenominatum tenementum ad me et ad heredes meos sine alicuius contradictione in pace revertatur Pro hoc autem tenemento reddent annuatim michi et heredibus meis predicti Thomas et Matilda vel quis eorum diutius vixerit iii s et ix d ad quatuor terminos anni videlicet ad festum sancti Thome apostoli xi d et quadrantem et ad festum sancte Marie in Marcio xi d et quadrantem et ad natale sancti Johannis baptiste xi d et quadrantem et ad festum sancti Michaelis xi d et quadrantem pro omni servitio consuetudine et demanda salvo regali servitio ad tantum tenementum pertinente Et ego Ricardus et heredes mei predictis Thome et Matilde uxori sue vel eorum assignatis totum predictum tenementum sicut predictum est contra omnes mortales warantizabimus Pro hac autem concessione et donatione dedit michi predictus Thomas ii marcas sterlingorum in gersummam Et ut id meum donum firmum et stabilie sit presens scriptum sigilli mei munimine et fidei interpositione roboravi Hiis testibus Radulpho de Wotton Petro filio militis Petro de Wyvelcote Ricardo Blundo Waltero Anglico Yedulfo Plummer Johanne clerico qui hanc cartam scripsit et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter