utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450358

Charter Number: 05450358
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1249 - 1278
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hoc presens scriptum visuris et audituris quod ego Jurdanus de Haldeswelle rector ecclesie de Wydinton concessi et quietum clamavi deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clamium quod habui vel habere potui in triginti solidatos annualis redditus cum omnibus servitiis debitis et consuetis homagiis wardis et releviis videlicet de terris quas Willelmus filius Ricardi de Boteleya et Henricus filius Yedulphi et Agnes filia Roberti de Comenore de me tenuerunt in villa de Karsinton tenenda et habenda omnia predicta sicut predictum est inperpetuum libere quiete pacifice et integre ita quod nec ego nec heredes mei seu mei assignati in predictis hominibus et eorum tenementis quicquam exigere seu clamare possimus In cuius rei testimonium et munimine presenti scripto sigillum meum appposui Hiis testibus domino Roberto tunc priore Sancte Frideswide Oxon Willelmo filio Petri de Karsinton Radulpho clerico de eadem villa Roberto de eadem villa Symone le Engleys de Karsinton Johanne le porter de Eynesham et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter