utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450361

Charter Number: 05450361
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1243 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus Fretewell salutem in domino Sciatis me remisisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis inperpetuum abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus totum ius et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui versus predictas abbatissam et moniales super homagiis releviis redditibus wardis sectis curie auxiliis ad primogenitos filios nostros milites faciendos et primogenitas filias nostras maritandas et omnibus aliis rebus et servitiis michi vel heredibus meis spectantibus que pertinent ad dimidium feodum unius militis quod fuit de feodo Stephani de Fretewelle patris mei et de feodo domini Willelmi le Bron quod habuerunt de dono Jordani de Aldeswelle in villis de Kersinton et de Throp habendum et tenendum pro me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam pro animabus omnium antecessorum meorum ita quod [ego nec] heredes mei aliquid a predictis abbatissa et monialibus de supradictis homagiis releviis redditibus wardis sectis curie et auxiliis supradictis inposterum exigere poterimus Set easdem abbatissam et moniales in omnibus contra omnes gentes defendere warantizare et acquietare debeamus Et quia volo quod hec mea remissio et quieta clamantia firme et stabiles inperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Johanne Pady Johanne de O Willelmo de Sancto Audoeno Willelmo le Megre Willelmo filio Petri de Kersinton Nicholao filio Petri de eadem Willelmo de Boteleye et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter