utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450389

Charter Number: 05450389
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1239
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Race filius Alexandri de Mildecumbe dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi domine Amphelise abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui sexdecim acras terre arabiles in campis de Mildecumbe videlicet septem acras terre in campo australi et unam acram in campo occidentali et octo acras terre in campo aquilonari que quidem sexdecim acre subdividuntur sic in campo australi una acra Forthshotere in Mulfurlung iuxta terram que fuit Willelmi Michel et terram meam que se extendit versus aquilonem et una acra in Shortefurlong juxta terram que fuit Simonis de la Lewe et terram que fuit Ricardi vaccarii que se extendit versus aquilonem et una forera in Bacunfurlong juxta terram que fuit Roberti Attegrene que se extendit versus orientalem et una acra in Hydeweye juxta terram que fuit Ade de Ponte et terram meam que se extendit versus aquilonem et una acra in Bacunforlong iuxta terram quam Paganus tenuit et terram meam que se extendit versus orientem et una acra in Utfurlong iuxta terram meam et terram Godefridi pistoris que se extendit versus orientem et una acra in Morwellefurlong iuxta terram predicte abbatisse et terram meam que se extendit versus aquilonem et in occidentali campo videlicet in Dichhurne supra Northdune una acra iuxta terram que fuit Willelmi Michel et terram que fuit Simonis de la Lewe que se extendit versus aquilonem in campo aquilonari una acra in Wayteburgefurlong juxta terram que fuit Willelmi Michel et terram Roberti de la Grene que se extendit versus aquilonem una acra contra Farendone iuxta terram quam Paganus tenuit et terram quam Walterus de Marisco tenuit que se extendit versus aquilonem et una acra supra Northdune iuxta terram que fuit Ricardi Busceby et terram Willelmi Michel que se extendit versus orientem et una acra in Longebrech iuxta terram Walteri de Marisco et terram Willelmi Michel que se extendit versus orientem et una acra in Farendoneknorre iuxta terram que fuit Willelmi le Wilde et terram Willelmi clerici que se extendit versus aquilonem et una acra que se extendit versus orientem in Totheneldeforde iuxta terram que fuit Pagani et terram Roberti de la Grene et una acra in Shovelebrode juxta terram que fuit Ade de Ponte et terram Johannis le Valun que se extendit versus orientem et una acra contra Northdune iuxta terram meam et terram Walteri de Cumpton que se extendit versus orientem habendas et tenendas predicte abbatisse et conventui de Godestowe inperpetuum et earum successoribus de me et heredibus meis libere et quiete integre et pacifice in viis et semitis in pasturis et pascuis in communis reddendo inde annuatim michi vel heredibus meis i d ad pasche pro omni servitio exactione et demanda et secta Et ego predictus Race et heredes mei warantizabimus predicte abbatisse et conventui de Godestowe et earum successoribus inperpetuum totas predivisas sexdecim acras cum suis pertinentiis contra omnes homines mares et feminas et acquietabimus et defendemus de omnibus servitiis et demandis et sectis et exactionibus Pro hac autem concessione et donatione et confirmatione et warantizatione et acquietantia et defensione dedit michi predicta abbatissa et conventus in loco gersumme vesturam viginti acrarum terre et reddiderunt michi totam terram meam quam tunc tenuerunt de me ad firmam scilicet quadraginta acras terre de quibus extrahuntur predivise sexdecim acre terre Ut igitur hec omnia prescripta et predivisa firma et stabilia inperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus domino Hereberto capellano tunc magistro de Godestowe domino Johanne de Tiwa tunc vicecomite Oxon domino Gilberto de Hyda domino Rogero de Verdon domino Wydone filio Roberti domino Roberto de Bereford Jacobo clerico tunc senescallo de Godestow Petro Pincerna Radulpho de Bereford Adam filio Elye Alexandro de Busceby Henrico de Lingiure Ricardo filio Ricardi Thoma de Eadburburi Willelmo de Mildecumba clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter