utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450403

Charter Number: 05450403
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Osbertus Turepin et Johanna uxor mea dedimus et concessimus et hac nostra presenti carta confirmavimus abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus inperpetuum in liberam et perpetuam elemosinam pro salute animarum nostrarum et animarum antecessorum et successorum nostrorum totam medietatem totius tenementi nostri in villa de North Morton cum omnibus pertinentiis suis scilicet septem virgatas terre quatuor in dominicis et tres in villenagiis videlicet in dominico in Estfelde sex acras que vocantur in Hangindelonde ex parte orientali et quatuordecim acras contra la dich ex parte occidentali et in Middelforlong decem acras versus aquilonem et decem acras in Blakelonde versus aquilonem item in Westfelde viginti acras scilicet in Northlongelonde versus aquilonem et in Westlongelonde viginti acras versus aquilonem ad capud predicte terre cum forera et preterea medietatem totius mesuagii quod vocatur Parthes versus aquilonem et medietatem totius prati quod vocatur Soveneacre ex parte australi et medietatem prati quod vocatur Riscroft versus aquilonem et tres acras prati in Northmede et vi d annuatim percipiendos inperpetuum de Ricardo Turepin et de heredibus suis ad festum sancti Michaelis item in villenagio Johannem Suth et totam terram suam cum tota sequela sua et catallis suis omnibus et Matildem que fuit uxor Thome Brun et terram suam cum tota sequela sua et catallis suis omnibus et Aliciam que fuit uxor Johannis de Withham et terram suam cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis habendum et tenendum predicte abbatisse de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus inperpetuum in liberam et perpetuam elemosinam libere et quiete plene et integre pacifice et honorifice in pratis in pascuis in pasturis in viis in semitis in aquis in omnibus locis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictas terras pertinentibus reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris unam libram cymini ad festum sancti Michaelis pro omni servitio salvo servitio forinseco Et nos et heredes nostri warantizabimus predicte abbatisse et predictis monialibus et earum successoribus inperpetuum omnes predivisas terras et tenementa et predicta prata et predictos homines et feminas cum eorum sequelis et cum suis catallis contra omnes homines mares et feminas Et ut hec omnia prescripta et predivisa firma et stabilia inperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigillum nostrum inpressionibus corroboravimus Hiis testibus domino Henrico Basset domino Philippo de Sandervill domino Willelmo de Seuekewrthe domino Henrico de Bayworthe Johanne Huscharl Rogero de Wittham Roberto de Boteleye Thoma filio Henrici de Tademerton Johanne de Keninton Roberto Basset et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter