utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450408

Charter Number: 05450408
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris hoc scriptum visuris Johanna filia Johannis de Turwile salutem in domino Sciatis me assensu et consensu Osberti Turpin viri mei dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse pro salute animarum nostrarum patrum et matrum nostrorum et omnium antecessorum et successorum nostrorum deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus duas hidas terre in Blebiri scilicet illas quas tenuimus de priore et conventu de Nungu cum mesuagio ubi manere solebamus in eadem villa et cum omnibus aliis pertinentiis et libertatibus eidem terre pertinentiis in toftis in croftis in bosco et prato in plano in viis in semitis in terris cultis et non cultis tenendas et habendas libere et quiete et honorifice et in pace inperpetuum sicut eas melius et liberius unquam de predictis monachis tenuimus reddendo inde annuatim xx s ad festum sancti Michaelis predicto priori et monachis de Nungu pro omni servitio eisdem priori et monachis pertinente salvo servitio domini regis Nos autem et heredes nostri warantizabimus predictam terram cum omnibus pertinentiis predictis monialibus de Godestowe contra omnes homines mares et feminas Hiis testibus domino Willelmo Walerando Huberto Henrico capellanis de Godestowe domino Radulpho Harang Reginaldo Basset Ricardo filio Walteri Henrico senescallo de Godestowe Roberto Flandres Petro clerico de Duninton Willelmo de Baghurste Bernardo clerico Johanne janitore et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter