utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450417

Charter Number: 05450417
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Sewy Oxon concessi remisi liberavi et quietum clamavi pro me et heredibus meis imperpetuum deo et beate Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus et imperpetuum servituris totum ius meum et clamium quod habui vel habere potui in tota illa terra cum omnibus pertinentiis suis quam Willelmus Toky quondam dedit et concessit Johanni patri meo in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon habendum et tenendum sibi et successoribus suis imperpetuum libere et quiete bene et in pace absque omni servitio michi vel heredibus meis pertinentibus Pro hac autem concessione remissione liberatione et quietum clamatione dederunt michi dicta abbatissa et moniales de Godestowe xl s sterlingorum in gersumma Et ut ista concessio remissio quieta clamatio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione coroboravi Hiis testibus Willelmo Hybernico tunc ballivo hundredi Nicholao Arnebor Johanne Wyth Willelmo Crampe Ada de Middelton Symone filio Milonis Ernaldo Goer Johanne de Curtlinton Henrico filio Milonis Willelmo Cokesham et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter