utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450420

Charter Number: 05450420
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Henrici Hastil concessi dimisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis imperpetuum abbatisse de Godestowe et conventui eiusdem loci totam illam terram cum omnibus pertinentiis suis que jacet inter terram que fuit Rogeri le Wrothe ex una parte et terram que fuit Ricardi Toky ex altera parte in parochia sancti Egidii extra portam aquilonalem in suburbio Oxon habendam et tenendam pro me et heredibus meis imperpetuum cum toto iure et clamio quod habui vel habere potui in dictam terram cum pertinentiis suis libere et quiete integre bene et in pace pro omni servitio consuetudine et demanda michi vel heredibus meis pertinentibus Et propter istam concessionem dimissionem et quietum clamationem dederunt michi dicti abbatissa et conventus xx s sterlingorum in gersumma In cuius rei testimonium hoc scriptum sigilli mei appositione coroboravi Hiis testibus Willelmo Hybernico Ernaldo Goer Willelmo Crampe Ada de Middelton Johanne de Curtlinton Ricardo de Wolgaricot Henrico filio Milonis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter