utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450422

Charter Number: 05450422
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Gerard de Haleuuell dedi et concessi et quietum clamavi pro me et heredibus meis abbatisse et conventui de Godestowe pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam xii d redditus argenti annuatim recipiendos ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis vi d et ad festum sancte Marie in Marcio vi d de tota illa terra cum pertinentiis que quondam fuit Edred le Waterman que iacet inter terram que fuit Rogeri filii Milonis ex una parte et terram Henrici le Boltere ex altera in parochia sancti Egidii extra portam de Smithegate in vico de Bellomonte cum toto iure quod habui vel habere potui in tota dicta terra habendum et tenendum de me et heredibus meis dictis abbatisse et conventui libere et quiete integre bene et in pace inperpetuum Et ego predictus Willelmus et heredes mei predictos xii d redditus cum toto reliquo iure quod in predicta terra habui vel habere potui dictis abbatisse et conventui contra omnes homines mares et feminas warantizabimus et defendemus In cuius rei testimonium hoc scriptum sigilli mei appositione coroboravi Hiis testibus Johanne clerico de Haleuuell Willelmo le Bere Henrico [filio] Milonis Alano Dodeling Willelmo Croppe Augustino Gos Willelmo de Cokesham Simone de Bininton Henrico janitore Johanne Bulloc et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter