utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450423

Charter Number: 05450423
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Willelmus de Brempton dedi et concessi et hac presenti carta mei confirmavi deo et beate Marie et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus iv d annui redditus annuatim precipiendos ad duos terminos anni de toto illo mesuagio quod fuit Willelmi Toky cum pertinentiis suis quod iacet inter terram que quondam fuit Hugonis Smot ex una parte et terram que fuit Ade de Fres ex altera parte in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon videlicet ad natale sancti Johannis baptiste ii d argenti et ad festum sancti Michaelis ii d argenti habendum et tenendum de me et heredibus meis assignatis dictis monialibus de Godestowe et earum successorum libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis dicte abbatissa et conventus et earum successorum unum granum piperis in festo natalis domini pro omnibus servitiis secularibus consuetudinibus et demandis michi vel heredibus meis pertinentibus Et ego dictus Willelmus et heredes mei vel mei assignati predictos iv d annui redditus sicut predictum est dictis monialibus et earum successoribus contra omnes homines mares et feminas warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus Pro hac autem donatione concessione warantizatione et huius carte mee confirmatione dederunt michi dicte moniales in escambium unam placiam terre retro curiam meam que continet in longitudine nonem ulnas et unum quartronum et in latitudine quatuordecim ulnas sine pollice sicut continetur in carta dictarum monialium michi confecta Et ut hec mea donatio concessio warantizatio et huius presentis carte me confirmatio rate et stabiles inperpetuum permaneant presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus magistro Roberto Maynard tunc vicario sancte Marie Magdalen Ernaldo le Guer Johanne de Kertlinton Ada de Middelton Willelmo Crampe Roberto molendinario Henrico filio Milonis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter