utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450424

Charter Number: 05450424
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Kochesham tenui de abbatissa et conventu de Godestowe terram meam in parochia sancti Egidii Oxon reddendo inde annuatim xii d cum operatione duorum hominum annuatim per duos dies scilicet ad fenum levandum et ad bladum metendum De cetero autem ego et heredes mei v s abbatisse et conventui de Godestowe simul cum operatione duorum hominum sine contradictione et retenemento solvemus inperpetuum scilicet ad festum sancti Michaelis ii s et vi d et ad pascha [ii s et vi d Pro hac autem] concessione et redditus augmentatione dedit michi dicta abbatissa et conventus de Godestowe in magna necessitate mea xl s sterlingorum ita quod ego de cetero predictam terram judeis vel christianis non possum invadiare vendere neque redditum augmentare nec aliquo modo alienare Et ut hec mea concessio spontanea et redditus augmentatio rata et firma permaneat hoc presens scriptum meum et heres meus Willelmus sigillis nostris coroboravimus Hiis testibus Philippo molendinario Roberto Oeyn Henrico Albo Milone de Kochesham Johanne Crampe Ricardo Bulloc Symone et Radulpho fil clericis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter