utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450425

Charter Number: 05450425
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia Bulloc in mea ligea viduitate et potestate concessi dimisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis imperpetuum abbatisse de Godestowe et conventui eiusdem loci totum ius meum et clamium quod habui vel habere potui in totum illud mesuagium cum omnibus pertinentiis suis quod iacet inter terram que fuit Henrici Stoch ex una parte et terram que fuit Henrici Bonetun ex altera in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon habendum et tenendum pro me et heredibus meis imperpetuum libere et quiete integre bene et in pace absque omni servitio michi vel heredibus meis pertinentibus Et propter istam dimissionem concessionem et quietum clamationem dederunt michi dicta abbatissa et conventus ii s sterlingorum in gersumma In cuius rei testimonium hoc scriptum sigilli mei appositione coroboravi Hiis testibus Willelmo Hybernico Ada de Middelton Johanne de Curtlinton Nicholao Arnebor Ernaldo Goer Willelmo Crampe Henrico filio Milonis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter