utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450429

Charter Number: 05450429
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Crampe filius Johannis Crampe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ade de Middleton et Ysolde uxori sue unam acram et dimidiam terre arrabilis in campo de Bello Monte que jacent inter terram que quondam fuit Simonis filii Milonis ex parte boriali et terram Johannis de Curtlinton ex parte australi in parochia sancti Egidii extra portam borealem in suburbio Oxon habendam et tenendam de me et heredibus meis vel meis assignatis dictis Ade et Ysolde et eorum heredibus vel eorum assignatis vel cuicumque dare legare vendere vel assignare voluerint sive in sanitate sive in egritudine libere et quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum clavium gariophili ad pascha pro omni servitio consuetudine secta curie et demanda salvo dominis capitalibus servitio debito et consueto Ego vero dictus Willelmus et heredes mei vel mei assignati dictam acram terre et dimidiam sicut predivisum est dictis Ade et Ysolde et eorum heredibus vel eorum assignatis contra omnes homines mares et feminas tam christianos quam iudeos warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum Pro hac autem donatione concessione et warantizatione dederunt michi dicti Adam et Ysolda ii marcas sterlingorum in gersumma Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Johanne de Curtlinton Ernaldo le Goer Henrico de Cheddeworth tunc ballivo hundredi Yvone le mercer Hugone de Middelton Johanne Cumton Roberto molendinario Willelmo Motte Johanne de Brouton Henrico filio Milonis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter