utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450431

Charter Number: 05450431
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1297
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Pateat universis per presentes quod ego Johanna quondam uxor Petri de Middelton in mea viduitate ac ligia potestate mea dimisi concessi et omnino quietum clamavi abbatisse et conventui de Godestowe totum ius meum quod habui seu habere potui nomine dotis in omnibus terris et tenementis que Petrus de Middelton quondam vir meus vendidit predictis abbatisse et conventui et earum successoribus in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon ita quod nec ego dicta Johanna nec aliquis nomine meo in predictis terris et tenementis aliquod ius vel clamium nomine dotis seu maritagii mei post confectionem istius quiete clamationis in posterum exigere vel vendicare poterimus Pro hac autem dimissione concessione et quieta clamatione dederunt michi predicti abbatissa et conventus xl s sterlingorum In cuius rei testimonium huic presenti scripto quiete clamationis sigillum meum apposui Hiis testibus Philippo de O tunc maiore Oxon Johanne de Coleshulle Andrea de Pyrie tunc ballivis eiusdem Johanne de O Thoma de Sowy Waltero Bost Jocelino de Gateley Johanne Wyth Edmundo de Parco de Wodestok Roberto de Grafton tunc senescallo de Godestowe et aliis Data apud Godestowe in crastino sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter