utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450432

Charter Number: 05450432
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Stephani concessi dimisi et liberavi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto le Paumer illam meam terram arabilem continentem octa buttas extra portam aquilonarem Oxon que iacet inter aulam domini regis et terram Radulphi Pinchehaste illi scilicet et suis heredibus tenendam et habendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et pacifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis xiiii d die scilicet sancti Michaelis pro omnibus servitiis et exactionibus querelis vel aliis contingentibus Et ego et heredes mei warantizabimus predictam terram prenominato Roberto et heredibus eius contra omnes homines mares et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione dedit michi predictus Robertus unam marcam argenti de gersumma Et ut hec concessio mea dimissio liberatio et warantizatio firme et stabiles et inconcusse predicto Roberto et heredibus suis inperpetuum permaneant eas presenti carta mea sigillo meo munita corroboravi Hiis testibus Galfrido Sturdi Simone Balehorn Andrea de Wolgaricot Alano Culverd Willemo le Keisere Rogero Dudeling Radulfo Pinchehast Galfrido filio Livine Radulpho Viel de Kokesham et Milone fratre eius Roberto Eylmer Simone filio Semer et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter