utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450434

Charter Number: 05450434
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Midniht gratam et ratam habui illam concessionem dimissionem et liberationem quam Walterus pater meus fecit Roberto Palmario de octo buttis terre arabilis in campo extra portam aquilonarem Oxon que sunt in parte aquilonari aule regis inter terram Galfridi Sturdi et terram Radufi Pinchehaste et de dimidietate mesuagii quod est inter terram Radulfi de Wittenham et terram Ricardi le Boltere Insuper etiam ego Ricardus concessi dimisi et liberavi et presenti carta mea confirmavi consensu et voluntate Matildis uxoris mee eidem Roberto Palmario aliam dimidietatem eiusdem mesuagii illi scilicet et heredibus suis vel cui eam assignare voluerit habendam et tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete plenarie et integre cum omnibus pertinentiis suis reddendo annuatim pro toto mesuagio integro cum pertinentiis et pro buttis prenominatis ii s capitali domino dicti tenemento ad festum sancti Michaelis et michi et heredibus meis i d pro omni servitio et omni exactione ad me vel ad heredes meos pertinente Ego vero et heredes mei warantizabimus predictum mesuagium cum pertinentiis et buttas prenominatas prefato Roberto et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes homines mares et feminas Pro hac autem ratihabitione et concessione mea dimissione et liberatione ac warentizatione dedit michi predictus Robertus ii marcas et dimidiam in gersuma Et ut hec omnia sicut predivisa sunt rata stabilia et inconcussa permaneant ea sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus Symone Balehorn Galfrido Sturdi Roberto Eilmer Andrea de Wlgaricote Radulfo Viel Henrico Albo Willelmo de Cokesham Milone fratre eius Johanne Crampe Ricardo Belric et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter