utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450435

Charter Number: 05450435
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus le Waterman filius Henrici concessi dimisi et liberavi et presenti carta confirmavi Roberto Palmerio Oxon totum mesuagium cum pertinentiis quod Willelmus le Maliere aliquando tenuit in Beaumunt in parochia sancti Egidii illud scilicet mesuagium cum pertinentiis quod est inter terram que fuit Thome filii Walteri et terram que fuit Roberti Ailmer tenendum et habendum sibi et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis inperpetuum libere et quiete plene et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis xiii d ad duos anni terminos scilicet ad festum sancte Marie in Marcio vi d et obolum et ad festum sancti Michaelis vi d et obolum et ecclesie sancti Egidii annuatim v d ad predictos terminos scilicet ad festum sancte Marie in Marcio ii d et obolum et ad festum sancti Michaelis ii d et obolum pro omni servitio exactione et demanda Ego autem dictus Rogerus et heredes mei warantizabimus dicto Roberto et heredibus suis et suis assignatis totum predictum mesuagium cum pertinentiis contra [omnes] homines mares et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione et confirmatione et warantizatione dedit michi predictus Robertus ii marcas argenti et dimidiam in gersummam Et ut hec omnia prescripta firma et stabilia inperpetuum permaneant presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Simone Balehorn tunc ballivo Alano Dudeling Osemundo molendinario Radulpho plumbario Andrea de Wlgaricot Symone Dudeling Henrico de Cudeslowe Rogero Harm Willelmo de Cokesham Adam de Cokesham Johanne Crompe Willelmo salsario Henrico salsario Henrico Crompe Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter