utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450438

Charter Number: 05450438
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Lewy de Oxon relaxavi et quietum clamavi pro me et heredibus meis inperpetuum abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui totum ius et clamium quod habui et quod habere potui in tenementis cum pertinentiis que Robertus Palmerus dedit domui de Godestowe in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum possidendum videlicet tenementum illud quod Walterus Midnith aliquando tenuit in parochia sancti Egidii Oxon et octo buttas terre arrabilis in campo extra portam aquilonarem Oxon que sunt in parte aquilonari aule regis inter terram Radulphi Sturdi et terram Radulphi Pinchehaste et tenementum illud quod Johannes Boltere aliquando tenuit cum pertinentiis quod continet in longitudine quadraginta ulnas et quatuor in latitudine et tenementa cum pertinentiis in Bello Monte quod Rogerus le Waterman aliquando tenuit quod iacet inter tenementum Thome sub muro ex una parte et tenementum Matilde textrice ex altera habendum et tenendum predicte abbatisse de Godestowe et eiusdem loci conventui libere et quiete pacifice plenarie et integre inperpetuum ita scilicet quod ego Henricus nec heredes mei ius nec clamium numquam in predictis terris et tenementis exigere possimus Pro hac autem relaxatione et quieta clamantia predicta abbatissa et eiusdem loci conventus dederunt michi v marcas argenti in gersumma Ista quieta clamantia facta fuit apud Oxon ad festum sancti Johannis baptiste anno incarnationis domini MCCxxxv coram Willelmo de Everwyk et Willelmo de Insula et abbate de Abbendone et Roberto de Aumari justiciariis domini regis ibidem itinerantibus Et ut hec predicta firma et stabilia permaneant inperpetuum hanc cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Herberto tunc vicario Sancti Egidii Oxon Petro Thorald tunc maiore Philippo molendinario Henrico Simeon Alano Dodeling Waltero Bolle Johanne Crompe Waltero Culvert Willelmo le Sauser Henrico fratre suo Roberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter