utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450444

Charter Number: 05450444
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matildis Arneby de parochia sancti Egidii dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi magistro Thome de Stamford totam terram meam jacentem inter terram vicarii sancti Egidii ex una parte et terram que fuit aliquando Roberti de Brohtun et Gilberti le Chapeler ex parte altera in predicta parochia sancti Egidii in suburbio Oxon habendam et tenendam totam dictam terram cum pertinentiis dicto magistro Thome et heredibus suis vel quibuscumque dare legare vendere alienare vel assignare voluerit in quocumque statu fuerit sive in sanitate sive in egritudine de me et heredibus meis vel meis assignatis libere quiete jure et hereditario inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum pomum rubeum ad festum sancti Michaelis pro omni servitio seculari exactione et demanda Et ego predicta Matildis et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et defendemus totam predictam terram predicto magistro Thome et heredibus suis vel quibuscumque dare legare vendere alienare vel assignare voluerit contra omnes gentes mares et feminas tam iudeos quam christianos per predictum servitium in perpetuum Pro hac autem donatione concessione warantizatione acquietatione defentione et presentis carte mee confimatione dedit michi predictus magister Thomas ii marcas sterlingorum in gersumma Et ut hec omnia predicta firma et stabilia permaneant inperpetuum hanc cartam presentem sigilli mei inpessione corroboravi Hiis testibus Henrico clerico tunc ballivo extra portam borealem Oxon Ada de Middelton Johanne de Kertlinton Arnoldo le Goer Ricardo de Takle Yvone le mercer Johanne de Cumton Willelmo Crompe Willelmo Toky et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter