utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450445

Charter Number: 05450445
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Crompe de Oxon filius Ricardi Pekwether dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi magistro Thome de Stamford iiii d annui redditus annuatim percipiendos de quodam mesuagio cum pertinentiis quod iacet inter terram pertinentem vicarie ecclesie sancti Egidii in suburbio Oxon et terram Willelmi Toky ad festum sancti Michaelis in parochia eiusdem ecclesie sancti Egidii habendum et tenendum dictum redditum de me et heredibus meis vel meis assignatis sibi et heredibus suis vel suis quibuscumque voluerit assignatis et eorum heredibus libere quiete integre et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum clavum gariophili ad nativitatem sancti Johannis baptiste pro omni servitio seculari exactione et demanda Et ego predictus Johannes et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et defendemus dictos iiii d annui redditus predicti dicto magistro Thome et heredibus suis vel suis quibuscumque voluerit assignatis et eorum heredibus contra omnes gentes mares et feminas tam iudeos sive iudeas quam christianos per predictum servitium inperpetuum Pro hac autem donatione concessione warantizatione acquietatione defentione et presentis carte mee confirmatione dedit michi predictus magister Thomas v s argenti in gersummam premanibus Et ut hec omnia predicta firma et stabilia permaneant in perpetuum huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne de Kertlinton Ada de Middelton Johanne de Compton Willelmo Crompe Ricardo de Takle Arnaldo le Goer et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter