utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450447

Charter Number: 05450447
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Crompe de Oxon filius Ricardi Pecwether dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi magistro Thome de Stamford xii d annui redditus percipiendos annuatim ad festum sancti Michaelis videlicet de domo cum pertinentiis que quondam fuit Henrici Crompe quam modo tenet abbas de Osen et iacet inter terram Ade de Middelton et terram Roberti de Stanton in parochia sancti Egidii in suburbio Oxon vi d et de domo cum pertinentiis quam Robertus de Stanton tenet de universitate Oxon que jacet inter terram que quondam fuit Willelmi le Berre et terram abbatis de Osen parochia predicta vi d habendum et tenendum totum dictum redditum dicto magistro Thome et heredibus suis vel suis quibuscumque voluerit assignatis et eorum heredibus de me et heredibus meis vel meis assignatis libere quiete bene integre et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum clavum gariophili ad nativitatem sancti Johannis baptiste pro omni servitio seculari exactione et demanda Et ego predictus Johannes et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et defendemus dictos xii d annui redditus predicti dicto magistro Thome et heredibus suis vel suis quibuscumque voluerit assignatis et eorum heredibus contra omnes gentes mares et feminas tam iudeos sive iudeas quam christianos per predictum servitium inperpetuum Pro hac autem donatione concessione warantizatione acquietatione defentione et presentis carte mee confirmatione dedit michi predictus magister Thomas x s sterlingorum premanibus in gersumam Et ut hec omnia predicta firma et stabilia permaneant inperpetuum hanc cartam sigilli mei inpressione corroboravi Hiis testibus Willelmo de Kersinton tunc ballivo abbatisse de Godest Johanne de Kertlinton Ade de Middelton Johanne de Cumton Ricardo de Takele Ernaldo le Goer Willelmo Crompe Jacobo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter