utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450455

Charter Number: 05450455
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1266
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter dominam Emmam Bluet dei gratia abbatissam de Godestowe et eiusdem loci conventum ex una parte et dominum Johannem de sancto Egidio Oxon ex altera die jovis proxima ante festum sancti Kenelmi anno regni regis H filii regis Johannis quinquagesimo videlicet quod dicte abbatissa et conventus dederunt concesserunt et hoc presenti scripto conventionali confirmaverunt dicto Johanni tres acras terre arrabilis cum pertinentiis suis in cultura nostra de Wythorpte cum mansione virgultis thorptis et pratis apud Wyke que Wake aliquando tenuit de burgensibus Oxonie sicut ibidem Johannes de nobis aliquando tenuit quarum quidem acrarum due iacent in forinseco loco australi dicte culture nostre et tercia acra parum versus aquilonem duabus acris et dimidia interiacentibus ipsam et predictas duas acras habendas et tenendas sibi quamdiu vixerit de nobis et successoribus nostris libere et quiete in bono et in pace in viis in semitis in pratis et pasturis et piscariis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipse idem Johannes quamdiu vixerit ii s sterlingorum ad festum sancti Michaelis pro omni seculari servitio exactione demanda vel auxilio qualicumque Et ut idem Johannes cum animalibus suis propriis liberum habeat introitum et exitum ad pascendum in pratis nostris terram suam propius circumiacentibus post primum fenum et secundum careatum Et nos dicta Emma Bluet abbatissa et conventus de Godestowe totas predictas terras cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis prenominatis dicto Johanni quamdiu vixerit contra omnes homines mares et feminas warantizabimus et defendemus ita quod post decessum predicti Johannis tota predicta terra cum mansione virgultis thorptis et pratis pascuis piscariis et ceteris omnibus ad dictam terram pertinentibus nobis et successoribus nostris sine contradictione seu inpedimento alicuius vel aliquorum in usus proprios integre revertantur Ut autem hoc scriptum conventionale omnibus diebus predicti Johannis firmum robur optineat eidem scripto predicte abbatissa et conventus et dictus Johannes vicissim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Nicholao de Turri tunc iusticiario cedente apud Oxonias domino Thoma de Waloyniis domino Nicholao de Siflewasch Ada Feteplace tunc maiore Oxon Johanne de Collushulle Johanne Pady Ada filio Walteri et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter