utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450465

Charter Number: 05450465
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Wolvercote dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Henrico Blundo et heredibus suis xii d annuatim de acra mea de illa scilicet que iacet iuxta semitam que extenditur a vico sancti Egidii versus Thenntihacre in illa scilicet parce que est versus aulam domini regis reddendo sibi et heredibus suis de me et heredibus meis [xii d] ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Marcio vi d et ad festum sancti Michaelis vi d habendos et tenendos de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete de omni exactione et servitio inperpetuum Ego autem et heredes mei predictos xii d dicto Henrico Blundo et heredibus suis contra omnes homines et omnes feminas warantizabimus Hiis testibus Willelmo de Kokesham Johanne Crompe Milone de Kockesham Henrico Crompe Ada de Kokisham Ricardo Barleche juvene Hastino preposito et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter