utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450466

Charter Number: 05450466
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Lewysii dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Hugoni filio Ricardi de Walton pro servitio suo et pro xl s argenti quos michi dedit premanibus in gersumma illas duas acras prati et dimidiam rodam quas prefatus Ricardus pater dicti Hugonis aliquando tenuit de dicto Lewys patre meo in Bissopesheite per sortem tenendas et habendas de me et heredibus meis eidem Hugoni et heredibus suis vel suis assignatis libere et quiete bene et in pace inperpetuum reddendo inde annuatim capitali domino illius feodi xiii d et obolum et quadrantem ad festum nativitatem beati Johannis baptiste Et arabit michi et Alicie uxori mee singulis annis quamdiu viximus unam acram terre in Brademore et statim post obitum nostrum cessabit dicta arura inperpetuum Et extunc solvet idem Hugo et heredes sui vel sui assignati heredibus meis vel assignatis meis unam obolum ad festum sancti Michaelis pro warantia Et ego prefatus Henricus et heredes mei vel mei assignati prefatas duas acras et dimidiam rodam prati cum pertinentiis prefato Hugoni et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes gentes warantizabimus et defendemus inperpetuum Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Alano Dudeling Willelmo Culvard Arnaldo Goer Johanne Longo Petro Godale Rogero molendinario Johanne Crompe et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter