utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450475

Charter Number: 05450475
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia de Walton filia Hugonis le Monek dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste et abbatisse et conventui domus de Godestowe unam acram prati in Bissopesheyte per sortem percipiendam illam videlicet quam Henricus filius Leuwysii quondam tenuit habendam et tenendam predictam acram prati cum omnibus pertinentiis suis aisiamentis et pasturis in liberam puram et perpetuam elemosinam cum libero introitu et exitu ad eandem faciendo inde capitalibus dominis feodi servitia inde debita et consueta Et ego predicta Alicia et heredes mei vel assignati predicte abbatisse et conventui predictam acram prati ut predictum est contra omnes gentes warantizabimus et inperpetuum defendemus Pro hac autem donatione concessione et presentis carte mee confirmatione concesserunt michi predicta abbatissa et conventus ad terminum vite mee unam cameram inhabitandam quam Johannes le masun prius inhabitavit secundum formam plenius contentam in carta feoffamenti inde confecti In cuius rei testimonium hanc presentem cartam inpressione sigilli mei roboravi Hiis testibus Johanne de Blockesham Hugone de Barton Roberto de Wormenhale Johanne de Hoo Ade de Humber et Willelmo de Assesdon tunc senescallo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter