utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450488

Charter Number: 05450488
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, Regnal, Feast, Lunar

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos soror Alicia de Gorges permissione divina abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus ordinavimus et concessimus domine Mabilie Wafre nuper abbatisse eiusdem loci unam placeam terre in villa Oxon in vico qui vocatur Schydzard ad domos ibidem sumptibus suis de novo construendas que quidem placea aliquando fuit Alicie de Southam et jacet inter tenementa nostra que aliquando fuerunt predicte Alicie de Southam ex utraque parte et continet predicta placea tres perticas in longitudine et duas in latitudine ita videlicet quod de redditu predictarum domorum in predicta placea per predictam dominam Mabiliam constructarum conventui predicto singulis annis i marca argenti ad festum beate Margarete virginis sine diminutione primo et principaliter persolvatur antequam aliquid de predicto redditu in alios usus convertatur Et residuum redditus quod de predictis domibus percipi poterit predicte domine Mabilie integre remaneat ad totam vitam suam de eo pro voluntate sua disponendo Et post obitum predicte domine Mabilie totum residuum predicti redditus illa marca argenti ad festum beate Margarete virginis conventui ut predictum solvenda primo deducta die anniversarii predicte domine Mabilie singulis annis conventui predicto plene exsolvatur Et ut festum predictum beate Margarete virginis singulis annis solempnius et devotius celebretus et honoretur domina Lora priorissa eiusdem loci ad predictas domos construendas pro predicta marca ad predictum festum conventui diligentius conferenda congruam contulit x marcas porcionem Ut autem ista ordinatio et concessio nostra pro nobis et successoribus nostris inperpetuum perpetue firmitatis robur optineat adeo quod contra istam ordinationem seu concessionem nos nec successoribus nostre nec aliquis pro nobis seu per nos quicquam disponere seu statuere non possimus huic presenti scripto sigillum nostrum commune apposuimus Data apud Godestowe die lune proxima post festum omnium sanctorum anno regni regis Edwardi vicesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter