utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450501

Charter Number: 05450501
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Galfridi et ego Alicie uxor eius et ego Henricus filius eorum concessimus dimisimus et liberavimus Roberto de Southam illam terram nostram ad cornerium cum toto desuper edificato et cum pertinentiis suis in parochia sancte Marie virginis de Oxonia illi et heredibus suis habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate libere quiete plenarie et integre reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris xx s pro omni servitio et exactione videlicet ad natale domini v s et ad festum sancte Marie in Marcio v s et ad nativitatem sancti Johannis baptiste v s et ad festum sancti Michaelis v s Et nos et heredes nostri warantizabimus predictam terram predicto Roberto et heredibus suis contra omnes homines mares et feminas Et pro hac nostra concessione dimissione liberatione et warantizatione predicte terre predictus Robertus dedit nobis xx s sterlingorum in gersuma Et quia volumus quod omnia suprascripta sicut predivisa sunt firma et stabilia permaneant hanc presentem cartam sigillis nostris confirmavimus Hiis testibus Radulpho Halegode Ricardo filio Henrici Thoma Feteplace Laurentio Halegod Andrea Halegod Pentecost Johanne de Kyngeston Henrico de Sutham Warino molendinario Willelmo clerico Henrico filio Guidonis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter