utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450504

Charter Number: 05450504
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Johannes filius Radulphi de Sancto Martino concessi magistro Roberto de Bucketorp et heredibus suis de me et heredibus meis in feudum et hereditate terram illam que est de feudo ecclesie sancte Marie que est ex una parte iuxta terram Johannis et Benedicti filiorum Ailnoði et ex alia parte iuxta terram Jordani verrarii cum lateraliter in finibus adjacente augmento partis illius terre quam habeo ex parte uxoris mee Gunnilde quam eadem predicto magistro Roberto cum communi herede concessit sicuti fines inter eos distincti sunt reddendo inde singulis annis ii s scilicet xii d in festo sancti Martini et xii d in pentecostea Et propter hanc concessionem dedit michi et uxori mee Gunnilde et Petro filio nostro iiii marcas argenti Hanc autem terram warantizabo ego et heredes mei sibi et heredes suis Quod si forte eam warantizare non possem ego vel heredes mei predicto magistro Roberto vel heredibus suis reddemus iiii marcas Huius autem rei se constituit fideiussorem Lambertus filius Thoyi Hiis testibus Rogero archidiacono Wintoniensi Adam capellano ecclesie sancti Michaelis magistro Willelmo Pica magistro Rogero Grosmarche Willelmo de Undele Rogero illuminatore Radulpho filio Radulphi filii Bernardi Radulpho filio Beatricis Adam filio Jordani clericis Lamberto filio Thoyi Nigello Pille Johanne et Benedicto fratribus Waltero Masone Waldrico Petro filio Martini Johanne pistore Wintoniensis archidiaconi et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter