utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450505

Charter Number: 05450505
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie fidelibus presentibus et futuris Laurentius Kepeharm eternam salutem in domino Noverit universitas vestra quod ego pro salute anime mee et omnium parentum meorum antecessorum et successorum meorum caritative concessi post decessum meum deo et ecclesie beati Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus in puram et liberam et perpetuam elemosinam omnes terras meas et omnia tenementa mea infra burgum et in suburbio Oxonie que ego Laurentius teneo de Henrico de Oilli per servitium xii d per annum pro omni servitio videlicet illam terram que fuit Osberti le Fader quam hospitalis sancti Johannis extra portam orientalem tenet pro viii d per annum et illam terram que fuit Henrici filii Aubrei que reddit xii d per annum et illam terram que fuit Ricardi Rasi sub castello Oxonie que terra reddit annuatim v s ad quatuor terminos anni scilicet ad pascha xv d et ad nativitatem sancti Johannis baptiste xv d et ad festum sancti Michaelis xv d et ad natale domini xv d et terram Willelmi Burgeis sub castello Oxon que terra reddit ii s per annum videlicet ad pascha xii d et ad festum sancti Michaelis xii d et terram Ambrosii que est iuxta terram Lewini de la Fosse que terra Ambrosii reddit ii s per annum ad eosdem terminos Et preterea concessi quatuor tenementa que sunt de feodo ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe videlicet quoddam tenementum quod Rogerus le Veirs tenet reddendo inde annuatim iiii s et ii d videlicet ad pascha xxv d et ad festum sancti Michaelis xxv d et aliud tenementum quod Rogerus Welleblot tenet reddendo inde annuatim ii s videlicet ad pascha xii d et ad festum sancti Michaelis xii d et aliud tenementum quod Reginaldus homo Osmundi tenet reddendo inde annuatim xx et viii d videlicet ad pascha xiiii d et ad festum sancti Michaelis xiiii d et aliud tenementum quod Brekesper tenuit reddendo inde annuatim x et viii d videlicet ad pascha ix d et ad festum sancti Michaelis ix d Preterea concessi quedam tenementa ex portam aquilonarem Oxon que Walterus Harm tenet eiusdem feodi reddendo inde annuatim v s videlicet ad pascha xv d et ad nativitatem sancti Johannis baptiste xv d et ad festum sancti Michaelis xv d et ad natale domini xv d Preterea concessi quoddam tenementum quod Robertus Home tenet de me in parochia sancte Budoci et reddit inde annuatim ii s videlicet ad pascha xii d et ad festum sancti Michaelis xii d et inde debet reddi Ricardo de Beaufu una libra cumini annuatim pro omni servitio scilicet ad festum sancti Michaelis Omnia ista tenementa remanebunt michi Laurentio prenominato sicut predivisa sunt omnibus diebus vite mee et post decessum meum remaneant solute et quiete deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus Et quia volo ut omnia suprascripta sicut predivisa sunt inperpetuum firma et stabilia permaneant hoc presens scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Ada Ruffo Thoma mercatore Radulpho Halegodh Philippo molendinario Benedicto Kepeharm Ricardo filio Henrici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter