utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450510

Charter Number: 05450510
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Gerardi de Walingford vendidi dimisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Petro filio Toraldi et heredibus eius inperpetuum pro iii marcas sterlingorum quas ab eo accepi omne quod habui in terra illa que est inter capitale mesuagium quod fuit aliquando Galfridi aurifabri et aliud mesuagium quod fuit eiusdem Galfridi proximum mesuagio Roberti Wiard in parrochia omnium sanctorum in Oxon ex qua videlicet terra predictus Galfridus et heredes eius solebant michi reddere vii s per annum et ego solebam reddere per eadem terra Radulpho filio Roberti ii s et vi d per annum et Roberto filio Ricardi vi d per annum Et ut hoc tenementum cum pertinentiis et omne jus quod habui in eodem tenemento libere et quiete sicut ego plenius habui et tenui predicto Petro et heredibus eius permaneat salvo ut heredes Galfridi aurifabri teneant de predicto Petro et heredibus suis sicut de me tenuerunt et ipse Petrus et heredes eius de Radulpho filio Roberti et de Roberto filio Ricardi de Walingeford sicut ego tenui hoc scriptum sigillo meo confirmavi Hiis testibus Toroldo cordewanario Roberto filio Ceni Galfrido de Stocwelle Henrico filio Thome Andrea filio Gerardi Willelmo de Bedeford Ada de Pyrye Homodei filio suo Thoma spicer et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter