utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450511

Charter Number: 05450511
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Ricardi Leaute de Walingford vendidi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Petro filio Turoldi et heredibus suis vel ubicumque assignare voluerit xii denariatos annualis redditus per annum quos michi debuit de duobus tenementis que tenementa Walterus aurifaber tenet de eo et heredibus suis hereditarie in parrochia omnium sanctorum in Oxenefordia Pro hac autem venditione et quieta clamatione dedit michi predictus Petrus viii s sterlingorum Et ut hec predicta rata et inconcussa permaneant huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Alewico et Ada filiis Walteri tunc prepositis Henrico filio Henrici Willelmo clerico Laurentio filio Radulphi Thoma Grang Hugone Kepeharm et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter