utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450513

Charter Number: 05450513
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Gerardi de Walingeford vendidi dimisi et quietum clamavi pro me et heredibus meis Petro filio Toroldi et heredibus eius inperpetuum pro iii marcis sterlingorum quas ab eo accepi omne quod habui in terra illa que est inter capitale mesuagium quod fuit aliquando Galfridi aurifabri et aliud mesuagium quod fuit eiusdem Galfridi proximum mesuagio Roberti Wiard in parochia omnium sanctorum in Oxonia ex qua videlicet terra predicta Galfridus et heredes eius solebant michi reddere vii s per annum et ego solebam reddere pro eadem terra Radulpho filio Roberti ii s et vi d per annum et Roberto filio Ricardi vi d per annum Et ut hoc tenementum cum pertinentiis et omne jus quod habui in eodem tenemento libere et quiete sicut ego plenius habui et tenui predicto Petro et heredibus eius permaneat salvo ut heredes Galfridi aurifabri teneant de predicto Petro et heredibus suis sicut de me tenuerunt et ipse Petrus et heredes eius de Radulpho filio Roberti et de Roberto filio Ricardi de Walingford sicut ego tenui hoc scriptum sigillo meo confirmavi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter