utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450515

Charter Number: 05450515
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1228
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Ricardus filius Willelmi et Estrilde gratam et ratam habeo concessionem et liberationem medietatis versus orientem totius ille terre que est inter terram Laurencii filii Wardi et terram Galfridi aurifabri que est de feodo Oseneye ecclesie quam medietatem Estrilda mater mea dimisit et liberavit Toraldo cordubanerio Et ideo concessi et hac presenti carta mea confirmavi predictam medietatem totius prefate terre prenominato Toraldo illi et heredibus suis habendam et tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim capitali domino xv d in crastino diei pasche et iii d michi et heredibus meis eodem die et ad festum sancti Michaelis xv d capitali domino et iii d michi et heredibus meis ad eundem terminum pro omni servitio Et ego et heredes mei warantizabimus predictum tenementum predicto Toraldo et heredibus suis contra omnes homines mares et feminas Et pro concessione mea et confirmatione et warantizatione mea prefate tenure sepedictus Toraldus dedit michi xxiii s et iiii d Et quia volo quod tota premissa terra prefato Toraldo et heredibus eius sicut predivisum est perpetuo firma et stabilis permaneat sigilli mei [munimine] roborare [et] confirmare curavi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter