utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450518

Charter Number: 05450518
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 - 1251
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Laurentius filius Radulphi dedi concessi liberavi Johanni Pille seldam illam cum pertinentiis que est propinquior terre Johannis filii Johannis Pady ex parte occidentali in parochia omnium sanctorum in Oxon habendam et tenendam sibi et heredibus suis vel suis assignatis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis i d ad natale domini pro omni servitio et demanda Et ego et heredes mei sustentabimus plancherium et tectum supra predictam seldam cum pertinentiis ne inhabitantes dampnum incurrant Et ego et heredes mei recipiemus aquam super terram nostram de guttera predicte selde Et warantizabimus seldam ipsam prenominatam cum fenestra sicuti nunc est cum omnibus aliis pertinentiis predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione dimissione liberatione et warantizatione predictus Johannes dedit michi ix marcas in gersummam Et ut hec omnia predicta rata et firma inperpetuum permaneant presens scriptum sigilli mei impressione corroboravi Hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Ricardo aurifabro Thoma de Sancto Edwardo tunc prepositis Philippo Burges Hugone Kepeh Adam Criste Thoma Vilen Johanne filio Philippi Burgeys Johanne Ailnoth Jordano clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter