utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450532

Charter Number: 05450532
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rannulphus de Bruhull dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi abbatisse de Godestowe et conventui eiusdem loci totam illam terram cum omnibus pertinentiis quod jacet inter terram Henrici carpentarii ex una parte et terram Willelmi le Smale ex altera in parochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem in vico de Horsmongerystrete habendam et tenendam de me et heredibus meis vel meis assignatis dicte abbatisse et conventui eiusdem loci imperpetuum libere et quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis i obolum ad pascha pro omni servitio consuetudine et demanda salvo servitio capitalis domini illius feudi videlicet iiii d ad festum sancti Martini Et ego predictus Rannulphus et heredes mei vel mei assignati totam predictam terram cum omnibus pertinentiis predicte abbatisse de Godestowe et conventui eiusdem loci contra omnes homines mares et feminas christianos et iudeos warantizabimus et defendemus Pro hac autem donatione concessione et warantizatione dederunt michi predicta abbatissa et conventus v marcas sterlingorum premanibus Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione coroboravi Hiis testibus Ricardo clerico tunc ballivo hundredi Willelmo le sauser Galfrido Tritun Henrico le sauser Hugone mareschallo Willelmo le Smale Roberto Bonvaled Martino allutario Ricardo Blech Johanne scriptore Hugone filio Henrici Henrico filio Milonis et multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter