utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450537

Charter Number: 05450537
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1299
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Budde dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo le sauser vi s redditus annuatim percipiendos ad quatuor terminos anni de tota illa terra cum omnibus pertinentiis suis que jacet inter terram que fuit Simonis filii Benedicti ex una parte et terram que fuit Willelmi Sarp ex altera in parochia beate Marie Magdalene extra portam aquilonalem in suburbio Oxon videlicet ad natalem beati Johannis baptiste xviii d et ad festum sancti Michaelis xviii d et ad natalem domini xviii d et ad festum beate Marie in Marcio xviii d habendum et tenendum de me et heredibus meis vel meis assignatis sibi et heredibus suis vel cuicumque dare legare vendere vel assignare voluerit libere et quiete integre bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum clavem giroffrarum ad pascha pro omni servitio consuetudine et demanda Et ego dictus Ricardus et heredes mei vel mei assignati dictos vi s redditus de tota dicta terra cum omnibus pertinentiis dicto Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines mares et feminas christianos et iudeos warantizabimus acquietabimus et defendemus Et propter illam donationem concessionem et warantizationem dedit michi dictus Willelmus xl s sterlingorum in gersum Et si forte contingat quod dictus redditus terminis statutis non sit solutus dictus Willelmus et heredes sui vel sui assignati habeant liberum ingressum et exitum ad distringendum in totam dictam terram cum pertinentiis donec redditum suum plenarie reciperint Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Willelmo Ybernico tunc ballivo Alano Dodeling Willelmo sutellario Radulpho aurifabro Rogero le taylur Roberto de Heyford Hugone marescallo Henrico filio Milonis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter