utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450538

Charter Number: 05450538
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Galfridi de Brackele dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Gerardi unam seldam Oxonie extra portam aquilonarem in vico que vocatur Horsemonggeresstrete sitam inter domum tegulatam Hysabele heredis Walteri Norensi et furnum eiusdem Ysabele videlicet cuius hostium aperitur versus stantam publicem tenendam et habendam sibi et heredibus suis vel assignatis in puram et perpetuam elemosinam reddendo inde annuatim xii d Ade Payn pro omni servitio seculari exactione et querela et demanda et auxilio ad hos terminos videlicet annunciatione beate Marie vi d et in festo sancti Michaelis vi d Et ego et successores mei in predicto tenemento dicto W et successoribus suis predictam seldam cum suis pertinentiis warantizabimus Pro hac autem donatione dictus Willelmus dicto H unam par cerotecarum sibi vel suis assignatis ipse vel sui assignati annuatim persolvent scilicet ad natale domini In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Adam Feteplace tunc maiore Oxonie Thoma sub muro Laurentio Ruffo Adam Payn Nicholao de Glovernia Philippo Burgeys et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter