utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450542

Charter Number: 05450542
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matilda Halegod relicta Laurencii Halegod dedi dimisi consilio et assensu Johannis filii mei et hac presenti carta confirmavi deo et beate Marie et monialibus de Godestowe ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam x s annuos redditus de illis duabus seldis que aliquando fuerunt Johannis le Fraunceys sollarii in parochia sancti Michaelis ad portam aquilonarem Oxon percipiendos ad quatuor terminos anni videlicet ad natale domini ii s et vi d et ad festum beate Marie in Marcio ii s et vi d et ad festum beati Johannis baptiste ii s et vi d et ad festum sancti Michaelis ii s et vi d Et sciendum quod atornavi illos x s consilio et assensu Johannis filii mei perpetue ad emendum unam pitantiam ad opus conventus de Godestowe die anniversarii mei Et ut hec mea donatio et dimissio et carte mee confirmatio rata et inconcussa permaneat hanc cartam sigillo meo confirmavi Hiis testibus Willelmo capellano sancti Petri Philippo molendinario Petro Toraud Johanne Padi Laurentia Halegode et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter