utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450556

Charter Number: 05450556
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus filius Warini molendinarii de Oxon dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi pro me et heredibus meis inperpetuum deo et beate Marie et monasterio beati Johannis baptiste de Godestowe et monialibus ibidem servientibus et inperpetuum servituris pro salute anime mee et pro animabus patris et matris mee necnon et Matildis uxoris mee omnes terras quas iure hereditario habui et possedi in villa Oxon cum omnibus pertinentiis suis videlicet totam terram illam quam pater meus emit de Ada filio Ricardi aurifabri que iacet inter placea domini regis et terram que aliquando fuit Willelmi Cusseblauncpain et dicta terra extendit se in profundum usque ad terram que fuit aliquando Thome filii Ailrith et usque ad terram que fuit aliquando Roberti de Porcestre de retro terram que fuit aliquando Willelmi Cusseblauncpain que est in parochia sancte Frideswyth item totam terram quam tenui et possedi de priore sancte Frideswyth que est in vico sancti Johannis Oxon que iacet inter terram quam Albertus aliquando tenuit et terram quam Willelmus aquarius aliquando tenuit item totam terram quam tenui et possedi de Ricardo Rasi et Gunnilda uxore sua videlicet que iacet inter terram que aliquando fuit Ade de Chinnore et terram quam pater meus aliquando tenuit de Ada filio Ricardi aurifabri tenendas et habendas inperpetuum dictis monialibus in dicto monasterio servientibus et servituris cum omnibus pertinentiis suis in liberam et perpetuam elemosinam faciendo tamen inde annuatim capitalibus dominis feodorum illorum servitium sibi ex inde debitum et consuetum secundum tenorem cartarum quas pater meus habuit exinde et reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ii d argenti ad pascha pro omni servitio et exactione et demanda Ego vero dictus Stephanus et heredes mei warantizabimus predictis monialibus et earum successoribus inperpetuum omnes predictas terras et tenementa cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines mares et feminas Et pro hac donatione concessione et confirmatione et warantizatione predicte moniales dederunt michi ad magnum negotium meum videlicet ad acquietandum me de judaismo et alibi ubi indebitatus fui x marcas argenti in gersumma Ut igitur hec mea donatio et concessio et confirmatio et warantizatio firme et stabiles inperpetuum permaneant hoc presens scriptum sigilli inpressione roboravi Hiis testibus Philippo molendinario Petro filio Toraldi tunc maiore Oxon Johanne Alegod Henrico Hynge Waltero de Oseneya Jacobo de Hawncia tunc senescallo de Godestowe Willelmo de Mildecumbe clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter