utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450560

Charter Number: 05450560
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Simon presbiter de sancto Petro concessi et dimisi et liberavi Johanni Kepeharm terram meam que est inter terram meam ubi maneo et terram quam Walterus Crampe tenet de hospitali de Jherusalem Illam terram predictam cum medietate gabuli domus mee ubi maneo ita quod gabulum erit nobis commune concessi ut predictum est et dimisi prenominato Johanni in longum et in latum sicut camera que est super terram condonat et in profundum usque ad terram quam dedi hospitali sancti Johannis ad portam orientalem Oxenef quam Agamundus le Bolter tenet illi et heredibus [suis tenendam de me et heredibus] meis firmiter et stabiliter in feodo et hereditate libere et quiete et honorifice reddendo inde annuatim i d ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Et pro concessione et donatione predivise terre prenominatus Johannes dedit michi lx s de recognitione Et ego et heredes mei predictam terram warantizabimus predicto Johanni et heredibus suis contra omnes homines Et ut prescriptum pactum de me et heredibus meis predicto Johanni et heredibus suis perpetuo firmum et ratum permaneat ego Simon presbiter sigilli mei attestatione corroboravi Hiis testibus magistro Fulcone de Abyndon Willelmo diacono filio Randulphi de Lincoll Willelmo filio Radulphi Johanne fratre suo Willelmo Coppe Segar Richero nepote prioris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter