utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450561

Charter Number: 05450561
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1230
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Walterum filium Willelmi Coillun et Willelmum Perle scilicet quod predictus Walterus concessit dimisit et liberavit predicto Willelmo totam terram suam cum pertinentiis que iacet inter terram que fuit Johannis Borewolde et terram Alicie que fuit uxor Hugonis de Etone in parochia sancte Mildrede in Oxon habendam et tenendam predicto W et heredibus eius vel eius assignatis libere quiete et integre scilicet a festo sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis xiiii usque ad finem decem annorum proxima sequentium reddendo inde quolibet anno capitalibus dominis xviii d pro omni servitio Et predictus Walterus et heredes eius warantizabunt predictam terram cum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus eius vel eius assignatis per terminum predictorum decem annorum contra omnes homines et feminas Pro hac vero concessione dimissione et warantizatione predictus Willelmus dedit predicto Waltero xii marcas sterlingorum premanibus Et sciendum quod quicquid dictus Willelmus vel eius assignati posuerunt in emendatione et sustentatione predicte terre rationabiliter per visum proborum hominum pro defectu dicti Walteri vel heredum suorum id allocabitur dicto Willelmo et heredibus eius vel eius assignato in fine predicti termini Et ut hec conventio stabilis permaneat ex utraque parte affidata est pro se et heredibus eorum et sigillis suis alternatim confirmata Hiis testibus Johanne Pady tunc maiore Pentecost et Henrico filio Thome tunc prepositis Petro filio Turoldi Henrico filio Henrici Willelmo filio Willelmi Ricardo filio Henrici Galfrido Truton
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter