utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05450563

Charter Number: 05450563
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1241 - 1248
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Flandrina divina permissione abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos unanimi assensu concessisse et hoc presenti scripto confirmasse pro nobis et successoribus nostris Matildi que fuit filia Willelmi Perle de Oxon v marcas argenti singulis annis quamdiu vixerit in domo nostra percipiendas ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Johannis baptiste xvi s et viii d et ad festum sancti Michaelis xvi s et viii d ad natale xvi s viii d et ad pascha xvi s viii d Et ut hec conventio et concessio fideliter et sine fraude observentur presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter